Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Scribebam ante octiduum, quod patrem nostrum Abrahamum
[ERROR: no reftable :] patrem ...
Abrahamum] Gemeint ist Pater Abraham Roth (vgl.
>Album Stamsense Nr. 450). vel brevi
convaliturum sperarem vel membrorum resolutionem incursurum timerem. (2) Utrumque
evenit. (3) Convaluit, sed ad vitam meliorem resolutionem incurrit, quia totus
solutus est et in matrem omnium reversus. (4) Mortuus nempe est undecimo huius
mensis mane post mediam quintam, cum finitis in choro vigiliis fere omnis conventus
ad eius agonem occurrit. (5) Visitavit eundem medicus praeterita die domenica ac
sequenti lunae et invenit eum admodum quidem -- F137r -- debilem ac tremulum, sed tamen
usu rationis sibi adhuc plene constantem et in convulsiones nondum recidivum, cui
proinde praestantia pharmaca ordinavit. (6) Verum mox insecuta nocte epilepticos
insuetus denuo passus, toto triduo iisdem (nequiquam proficientibus medicinis)
graviter agitatus est et in continuum delirium abstractus, unde ad confessionem
disponi non poterat. (7) Attamen post acceptam unctionem supremam, cum missam legi
curassem in honorem sanctae Barbarae, quam semper patronam coluerat, tantillum
saltem intervalli lucidioris habuit, ut ad interrogationes confessarii utcumque
respondere et sic absolutionis beneficium adipisci posset. (8) Vixit annos 40,
menses tres, dies sex. (9) Clementissimus Deus reliquam cum capite suo filiorum
turbam diu incolumem servet, ne conventus noster nimium imminuatur, dum non absunt,
qui decedentibus succedant.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|