Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Scribebam ante octiduum, quod patrem nostrum Abrahamum [ERROR: no reftable :] patrem ... Abrahamum] Gemeint ist Pater Abraham Roth (vgl. >Album Stamsense Nr. 450). vel brevi convaliturum sperarem vel membrorum resolutionem incursurum timerem. (2) Utrumque evenit. (3) Convaluit, sed ad vitam meliorem resolutionem incurrit, quia totus solutus est et in matrem omnium reversus. (4) Mortuus nempe est undecimo huius mensis mane post mediam quintam, cum finitis in choro vigiliis fere omnis conventus ad eius agonem occurrit. (5) Visitavit eundem medicus praeterita die domenica ac sequenti lunae et invenit eum admodum quidem

-- F137r --

debilem ac tremulum, sed tamen usu rationis sibi adhuc plene constantem et in convulsiones nondum recidivum, cui proinde praestantia pharmaca ordinavit. (6) Verum mox insecuta nocte epilepticos insuetus denuo passus, toto triduo iisdem (nequiquam proficientibus medicinis) graviter agitatus est et in continuum delirium abstractus, unde ad confessionem disponi non poterat. (7) Attamen post acceptam unctionem supremam, cum missam legi curassem in honorem sanctae Barbarae, quam semper patronam coluerat, tantillum saltem intervalli lucidioris habuit, ut ad interrogationes confessarii utcumque respondere et sic absolutionis beneficium adipisci posset. (8) Vixit annos 40, menses tres, dies sex. (9) Clementissimus Deus reliquam cum capite suo filiorum turbam diu incolumem servet, ne conventus noster nimium imminuatur, dum non absunt, qui decedentibus succedant.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic