Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Patri nostro Abrahamo[ERROR: no reftable :] patri ... Abrahamo] Gemeint ist Pater Abraham Roth (vgl. Album Stamsense Nr. 450). venae sectio parum feliciter cessit, utpote quem inter fluxum manantis sanguinis convulsio epileptica invasit cum omnium nostrum consternatione. (4) Post dimidium tamen circiter horae ad se reversus est ignarus omnino, quid sibi accidisset. (5) Et illo quidem die lecto se detinuit, postera vero luce cum aliis phlebotomis ambulavit et mensae illorum accubuit, quamvis admodum tremulis manibus, ita ut vitrum tenere vix posset. (6) Post phlebotomiam sesqui dies chorum nobiscum adiit, cum rursus eundem tremor manuum et cholica corripuit ac grabato affixit. (7) Ei cras a superventuro medico consulendum spero, quod fuerit necessarium. (8) Originem huius

-- F136v --

affectus suspicor fuisse potissimum bilem et choleram, quam diu iam tacitus in pectore circumtulit, dum increpatiunculam illam capitularem, quam nuper in die sancti Lamberti[ERROR: no reftable :] sancti Lamberti] 17. September. a reverendissima pietate vestra acceperat, aegerrime sensit atque ex illa die pistrinum numquam amplius frequentavit, bilem quidem interim exterius supprimens, sed a vino (quod forsan fieri debuerat) sibi non temperans. (9) Ego vel brevi convaliturum spero vel resolutionem membrorum incursum timeo.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic