Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Vicennium propediem esse credimus, cum praesentium exhibitori reverendo et religioso domino Fulgentio Stikl,[ERROR: no reftable :] Fulgentio Stikl] Vgl. >Primisser cap. 42 § 44 Optime de monasterio nostro et singulariter de ecclesia Soeldensi meritus (ut cuius curam integro prope vicennio laudabiliter gesserat) Fulgentius Stickelius Rothenbuchensis canonicus regularis, senio compellente ad asceterium suum dimitti petiit et dimissus est. Soelden vero in eius locum missus Gregorius Gritschius. coenobii vestri ascetae professo, curam ecclesiae Söldensis monasterio nostro incorporatae commisimus, qui per tot annos continuos hactenus in loco honoris et vastae solitudinis apud inconditos et prope barbaros rusticos longam duxit patientiam, inter alia ex eo potissimum capite de praedicta eccelsia optime meritus, quod non absque multo labore ac zelo laudatissimam et numquam satis decantandam devotionem illam sanctissimi rosarii beatissimae Virginis cum splendido fructu et emolumento plebis ibidem introduxerit. (2) Verum quia, ut in proverbio est, demum etiam gutta cavat lapidem[ERROR: no reftable :] gutta ... lapidem] Das Zitat stammt aus Ovid (Pont. 4,10,5 gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo). et consumitur annulus usu nihilque in aevum durabile, idem reverendissimus dominus canos duos de senium intuens viresque pro tam gravi cura in locis montosis et per aspera rupium, vix pares amplius fore praesentiens, ut tandem de quiete sibi prospiceret residuumque dierum suorum sibi magis ac Deo posset impendere ad gremium monasterii sui, velut columba Noetica ad arcam, postliminio reverti decrevit. (3) Quem proinde nos, ut in fornace

-- F135v --

diuturni exilii probe excoctum, reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae meliore, qua possumus, forma commendamus, in nidulo matris novissima sua exspectare parantem. (4) Dedimus ex monasterio nostro sancti Ioannis Baptistae in Stambs 12 Februarii 1657.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic