Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quod impraesentiarum praestamus, dudum factum fuisse oportuerat, ut scilicet tibi de felicibus progressibus tuis deque adepta sacerdotali dignitate propensius gratularemur. (2) Sed nam audieris iam, non dubito, ex litteris prioris nostri [ERROR: no reftable :] prioris nostri] Pater Benedikt Stephani. multiiuges nostras occupationes, quibus tempore primitiarum tuarum cum in vindemiis, tum paulo post in negotiis provinciae publicis Bolzani distinebamur. (3) Et nunc, postquam ante dies plus minus 14 domum reversi sumus, arthriticis doloribus grabato affigimur, ut neque hanc ipsam, quantumcumque seram, gratulationem calamo expedire valeamus. (4) Ceterum pro symbolo huius gratulationis et tessera affectus nostri

-- F135r --

accipias de cognata manu crucem unam Hispanicam, quam hisce inclusimus te affectuose salutantes atque, ut in profectu virtutis ac religionis magnis passibus semper progrediare, sedulo cohortantes. (5) Ex monasterio nostro Stambs etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic