Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Accepi ultima Decembris horarias schedas maiores per harum latricem centum et quinquaginta duas, quas etiam propediem iam omnes distribuissem, pro unica parochia Imbstensi,

-- F134v --

si schedulae minutiores (quibus horae orandi designantur) non defuissent. (2) Iterata proinde instantia mea est, ut si per occupationes liceat, admodum reverenda et clarissima dominatio vestra tales quoque minutas schedulas pro numero dictarum maiorum praesenti occasione mihi submittere non gravetur, alias de maioribus nihil effecturo. (3) Vel certe, si mens admodum reverendae dominationis vestrae forsan fuerit, ut ipse ego horas petentibus assignem, libens hoc laboris subibo, ut centuriam unam vel alteram huiusmodi schedularum conficiam.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic