Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(5) Pater Bartholomaeus noster[ERROR: no reftable :] pater ... noster] Gemeint ist Pater Bartholomäus Hol. cum a febre maligna et aliis indispositionibus internis, quibus quinque hebdomades laboraverat, revaluisset, vix tridui spatio nobiscum chorum et commune triclinium frequentans alio accidente externo correptus est et ad infirmitorium retrusus exorto in genitalibus grandi tumore, ut quasi herniosus fore timeretur. (6) Unde cum domesticus noster chirurgus mederi nesciret, lithotomum[ERROR: no reftable :] lithotomum] litothomum hs. (vulgo Bruchschneider) ex Axambs accersiri curavi, qui diem cum dimidio apud nos demoratus varia medicamenta applicuit et in secuturos dies adhibenda reliquit asserens non herniam esse, sed aliud quoddam aquosi tuberis genus. (7) Spero quidem eundem post diem unum alterumve relicto grabato suo conventui denuo sociandum, sed de constantia valetudinis ipsius vehementer timeo.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic