Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Reverendus pater lector cum Oeniponte 14 dies curae corporis sui circa sumptionem pharmacorum et apertionem venae impendisset, ad monasterium nostrum reversus, non iam illum socium, patrem Iacobum Hybernum, sed alium iuvenem patria Oenipontanum adduxit, patrem Magnum Reitter, qui perinde ut duo antecessores sibi tantum vocans atque exercitationem fratrum nostrorum nihil pensi habens in repetendo et disputando nusquam comparet. (6) Ita nimirum pater lector quidem socium habet, qui taedium levet, monasterium vero hominem, qui nihil eidem commodet. (7) Et haec confessionibus excipiendis praepedito atque ideo properanti pro nunc scribenda in calamum veniebant, in Stambs die sanctorum Simonis et Iudae anno 1656.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic