Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Accepi cum gaudio laeti nuntii baiulas, quae me ad nuptias desideratissimas, quibus non ille gentilium hymenaeus, sed spiritus sanctus praeest, perhumaniter invitant. (2) Et quid optatius mihi a fortuna obvenire posset, quam si in veste nuptiali comparare et sacris huiusmodi solemniis interesse daretur? (3) Verum quia tantis terrarum spatiis invitati ab invitante disiungimur, spiritu seu animorum affectu eo feremur, quo corporum gleba nequit pertingere, atque ad praestitutas Nonas Novembres reverentiam vestram Altissimo primitiva sua libantem exiguis orationibus nostris quoquo modo adiuvare conabimur precaturi, ut Deo et coelestibus paranymphis (angelis sanctis) novum placeat ministerium, placeat et minister.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic