Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(13) Alterum, quod pater Albericus Manincor ex conscientia culpae cuiusdam gravioris
apud pueros scholares per incontinentiam tactus admissae ac de poenis ordinis sibi
metuens accedente pessimo alicuius susurronis consilio 23. Maii fugam inierit, vilis
apostata factus. (14) Quod cum iniquissime haberet ipsius cognatos, praesertim
dominum baronem Girardi cancellarium,[ERROR: no reftable :] dominum ... cancellarium] Bei
Seeber 1977 ist kein Kanzler Girardi
verzeichnet. non tam proprii cordis resipiscentia, ut
suspicor, quam illorum impulsu ac minis tandem 13. Iulii ad pristinum ovile reversus
est, de cuius tamen perseverantia, nisi dextera Excelsi eundem fulciat, vehementer
timeo. Vos pro anima eius Deum exorate ac una omnes salutati prospere in Domino
valete.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|