Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Ceterum quia meliore nunc spiritu afflatus palinodiam cantas atque ad nos supplices tendens manus in propriam caulam reserata misericordiae ianua recipi efflictim desideras, nos quoque (quantumvis nuntius epistolaris Caesaream iam avolarit subsecuturum tuae personae adventum praenuntians) in alium sensum inclinati paternum tibi pandimus sinum atque ad antiquam mansionem tuam Stambsensem revertendi copiam praesentibus hisce facimus. (5) Tuum erit famam coenobii, quam fuga tua et licentiore linguae procacia foede lacerasti, pro posse tuo ubivis resarcire. (6) Atque his amicam salutem honorando domino fratri tuo[ERROR: no reftable :] fratri tuo] Gemeint ist Johannes Abrogast Manincor, der Pfarrer von Kaltern. denuntiantes epistulam claudimus et te sine viarum ambagibus ac superfluis diverticulis redeuntem exspectamus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic