Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Oeniponte nuperis temporibus sub divi Ioannis Baptistae [ERROR: no reftable :] Ioannis Baptistae] 24. Juni. solemnia te fuisse forsan hodieque ignorassemus, nisi in reditu tuo Sterzingae apud cognatum tam strenue ac genialiter potitando memoriam tui reliquisses, quae ad nos in Stambs usque eructata est. (2) Ansam inde accepimus ad amputandos huiusmodi vagos excursus (qui apud homines saeculi lapis offensionis potius ac petra scandali quam pabulum aedifi

-- F125r --

cationis esse solent) mox ad te epistulam velut cursorem a tergo submittendi, quam citra dubium iam acceperis. (3) In ea ad extraneum diversorium monasterii Caesariensis te conferendi mandatum ac terminum dedimus, non quod in proprium gremium serio resipiscentem excipere dedignaremur, sed quia rumor ad aures nostras percrebuit te matrem tuam (domum professionis) post indecoram fugam adeo exhorrescere et cane peius aversari, ut Oeniponti obfirmato animo, at non sine audientium scandalo glandem potius e sclopo te hausurum diceres, quam pristinam cellae tuae solitudinem revisurum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic