Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quid curarum, quid sollicitudinis habeamus in ove perdita (fratre Alberico
[ERROR: no reftable :] fratre
Alberico] Gemeint ist Bruder Albericus Manincor, der sich auf der Flucht
befindet.) ad viam salutis reducenda admodum reverendae
dominationi vestrae ex adiecta copia litterarum, quas hac occasione eidem Alberico
nostro dirigimus, coniciendum damus eandem officiosius requirentes, ut et suam
desuper operam viriliter conferendo in id efficaciter incumbat, quatenus, si persona
dicti fratris sui Alberici ad propriam professionis domum remigrare abhorreat, anima
eius saltem in alieno religionis nostrae domicilio salutem suam operari ac perficere
festinet. (2) Nam quod ille forsitan intendit, ut nonnullis videtur, adipisci
facultatem beneficium aliquod ecclesiacum obeundi, sicque pedem in saeculo figendi,
id profecto a nobis nullis umquam temporibus nec per somnium quidem obtinuerit, qui
omnino pro constituto habemus, nisi ille iussis nostris praesentibus paruerit atque
intra praefixum sibi terminum monasterium Caesariense adierit, ea arripere consilia,
quae forsan toti familiae parum fuerint amica. (3) Ita nam officii nostri ratio et
caritas Christi nos urget, ut ne quemquam de commissis inter mundi procellas
naufragari sinamus. (4) Porro desideramus ab admodum reverenda dominatione vestra
certiores proxime fieri tam super receptione praesentium quam etiam illarum, quas ad
eandem pater prior[ERROR: no reftable :] pater prior] Gemeint ist Pater Benedikt
Stephani. noster 10. Iunii de statu ac rebus memorati
fratris informativas transmiserat dubius adhuc, an per postam obvenerint. (5) Atque
haec pro exigentia modernorum temporum dedimus ex monasterio nostro in Stambs etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|