Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Ac ne fors te praetacto dimissorio nostro, quod ad temporariam tanti et breviusculam permanentiam in Kaltern restrinximus, deinceps tibi adhuc abblandiaris eoque velut scuto conscientiam tuam fulcire ac obumbrare praesumas, praesentibus hisce scriptum illud de integro revocamus et annullamus omnemque illius valorem ac patrocinium extinctum penitus et suffocatum pronuntiamus, ita ut coram Deo ac tremendo eius tribunali illud posthac nihilo plus tibi suffragaturum scias, atque si numquam scriptum et a nobis concessum foret aut fuisset. (6) Ceterum avertat a te Deus cor induratum pharaonis teque ad suave suum famulatum postliminio assumendum potenti sua virtute reducat! (7) Ita vovimus in Stambs pridie beatissimae Virginis Elisabetham visitantis seu 1. Iulii anno 1656.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic