Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Ac ne fors te praetacto dimissorio nostro, quod ad temporariam tanti et
breviusculam permanentiam in Kaltern restrinximus, deinceps tibi adhuc abblandiaris
eoque velut scuto conscientiam tuam fulcire ac obumbrare praesumas, praesentibus
hisce scriptum illud de integro revocamus et annullamus omnemque illius valorem ac
patrocinium extinctum penitus et suffocatum pronuntiamus, ita ut coram Deo ac
tremendo eius tribunali illud posthac nihilo plus tibi suffragaturum scias, atque si
numquam scriptum et a nobis concessum foret aut fuisset. (6) Ceterum avertat a te
Deus cor induratum pharaonis teque ad suave suum famulatum postliminio assumendum
potenti sua virtute reducat! (7) Ita vovimus in Stambs pridie beatissimae Virginis
Elisabetham visitantis seu 1. Iulii anno 1656.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|