Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Memineris datas a nobis dimissorias, quas per humilem tuam instantiam a benignitate nostra extorsisti, ad aliquam solum eamque brevem temporis periodum concessas fuisse eo usque in robore duraturas, quoad aliud de tua persona provide disponeremus. (2) Interea ergo in animae tuae salutem multum solliciti, cum certi nobis esse videremur te vel ob verecundiam vel ob minus bonum affectum erga quosdam tuorum confratrum aegre pro nunc ad repetendum pristinum ovile inductum iri, humanae tuae passioni atque infirmitati paterne condescendentes, eo consilii nostri cymbam defleximus, ut tibi e saeculi naufragio et antiqui serpentis faucibus eripiendo in alia quapiam ordinis domo mansionem conducendam ac procurandam censeremus. (3) Quam ob rem ne in erronum ac vagorum numero ulterius habeare, vigore praesentium tibi serio et in virtute sanctae oboedientiae iniungimus ac mandamus, ut quatriduo ab harum receptione itineri te accingas et infra trium septimanarum terminum in monasterio Caesariensi certo atque infallibiliter te sistas, cuius reverendissimus dominus abbas,[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... abbas] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. cum nuper ore ad os nobis loqueretur, in tui receptionem pronissime consensit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic