Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(9) Ceterum quod et iudex nihil rescripserit, ne miretur reverentia vestra. (10) Ea nam in tristitia bonus vir ab aliquot iam septimanis versatur, ut nec ad mensam aulicam nec sub ullius fere hominis conspectum progrediatur. (11) Causam sub rosa et secreto reverentiae vestrae communico. (12) Ancilla quaedam, quae sub praeteritum festum purificationis famulitio iudicis excesserat, hoc temporis uterum fert infra mensem unum aut alterum enixura, quae tam in privatis congressibus quam etiam coram iudicio nostro et in carcere non alium prolis parentem proclamat quam Wolfgangum Frikinger, tametsi hic constanter neget ac perneget. (13) Hoc rumore consternatus iudex et filium domo expulit et se ipsum hactenus maerore fere absumpsit. Post aliquot tamen dierum lapsum praedictus Wolfgangus in aedes paternas iterum quasi clam irrepsit, nescio an vel quomodo patri reconciliatus. (14) Hinc ergo esse credat reverentia vestra, cur ad litteras suas praedictas, quae primario fere Wolfgangum concernebant, dominus iudex obmutuerit. (15) Atque haec impraesentiarum. Dabam ex Stambs 20 Iunii.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic