Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(2) Quod nuperis temporibus reverentiae vestrae significavi fore, ut hac aestate binae de novo sacristiae exaedificarentur, nunc per palinodiam recanto, siquidem reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. proposita et intentiones (sit verbo venia) ita nutant et variant, ut nihil amplius vobis de futuris aedificiis nuntiare constituerim, antequam erecta videro et ad ultimam faciem perducta. (3) Modo nam cum praesentes iam sunt murarii, decrevit reverendissimus noster unicam tantum extruere sacristiam eamque et in loco veteri et nihilo ferme ampliorem ac, nisi decreta mutentur, adeo humilem, ut exiguo futura sit ornamento. (4) Ego si veteris habitaculi angustias commutare et in novum tandem prioratum novus colonus immigrare concupiscam, omnia et singula, quae ad conclavis illius efformationem complendam spectant, conventus peculio comparem necesse est, prout defacto praeter alia asseres, nuceos et cerrinos notabili pecunia iam conduxi.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic