Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Murarius faber Iacobus cum Bavaro socio nudiustertius ad monasterium appulsus hodie murum claudentem latus meridionale capituli demoliri occepit, quo intra dies pauculos diruto praesentiam reverendissimae pietatis vestrae desiderat, antequam manum trullae ac caemento admoveat. (5) Ego vero unice optarem domicilium transferre et in dormitorium

-- F120v --

novum[ERROR: no reftable :] dormitorium novum] Gemeint sind die Arbeiten am neuen Konventbau, die schon unter Abt Paul II. Gay begonnen und unter Abt Gemelich entscheidend vorangetrieben wurden, vgl. Hammer 1935, 26f. coloniam inducere posse, eo quod prae vicino strepitu et tumultu laborantium ac destruentium studere nihil omnino possim.[ERROR: no reftable :] Murarius ... possim] Vgl. >Primisser cap. 42 § 42 In coenobio nostro partem illam claustri, quam versus meridiem Paulus II abbas excitarar, pars dormitorii antiqui adhuc supererat. Hanc ergo destruere ac novae structurae conformem e fundo excitare hoc anno praesul decreverat. Sed metu belli in vicina Helvetia gliscentis opus id retardatum est. Nihilominus aedes capitularis et sacrum adytum in aliam redigi formam coeperunt mense Martio, dum interea capitula in refectorio agerentur. Sed opus patientia. (6) Atque haec pauca festinanter cum fratres baiuli iam in procinctu essent ratis conscendendae.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic