Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Posteaquam hesterna die paululum ante horam prandii ex iudice nostro intellexi de reverendissimae pietatis vestrae voluntate et imperio esse, ut conventualis noster pater Martinus[ERROR: no reftable :] Martinus] Gemeint ist Pater Martin Stöger. ad ecclesiam Wertacensem[ERROR: no reftable :]ad ecclesiam Wertacensem] Vgl. Primisser cap. 42 § 42 Wertacensis vicarius Michael Kirmagrius, ut iudicis odium et iniurias subterfugeret, parochiam Bernardo abbati resignat anno MDCLVI, XVI Kalendas Februarii. Illuc ergo probante Augustana curia vicarius mittitur Martinus Steger noster ineunte Martio. Hic dum aedis canonicae structuram simul et animarum curam solerter promovet, solius iudicis et ipse odium incurrit. Multis itaque supplicationibus ad Stamsium missis tandem dimissionem obtinuit post Kalendas Novembres. Eius in locum missus ac praesentatus est Iacobus Jeriatus. provisorio modo et ad tempus in spiritualibus curandam proxime emitteretur, non cunctatus sum eidem heri sub vesperam mandatum istud in praesentia patrum subprioris et Edmundi[ERROR: no reftable :] Edmundi] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. patefacere ac legitime intimare. (2) At praeter opinionem meam eundem ad oboedientiam promptum paratumque non inveni, sed potius obnitentem et reclamantem. (3) Excusationum, quas

-- F120r --

obtendit, capita sunt tum senium aetatis sexagenaria iam maioris, tum quod se inhabilem reputet, utpote qui nec concionator sit nec cantor.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic