Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Spero tamen eundem huius anni vere et aestate aliquanto tenacius domi nostrae haesurum occasione novi aedificii, quod molitur, siquidem destructa iam veteri sacristia nostra tam superiore quam inferiore, duas novas sibi contiguas hoc anno excitabit, quarum prior sive exterior pristinum quidem locum occupabit, in aliam tamen et altiorem formam redigenda. (5) Alteri vero seu interiori in ipso capitulo meta figetur. (6) Erat quidem id mentis reverendissimus noster, ut totum antiquum dormitorium proxime sub mensem Martium deici et novi praeexistentis figuram porro continuari curaret, sed audito tumulto Helvetiorum, qui inter Ortho- et Heterodoxos versatur et a quo, nisi sopiatur, etiam patria nostra, quod sibi timeat, habet, pedem intentionis suae iam retraxit binas solummodo novas sacristias hac aestate erecturus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic