Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Revixit, ut video, quam apud vos emortuam iam esse credebam, mei memoria, dum et litteras a reverentia vestra accipio et, quod eis adiunctum fuerat, xenium. (2) Valere hoc tempore totum vestrum tricinium ac aegre habere neminem miror et gratulor, atque ut haec non brevis tantum sit malacia, sed constanter in tali sanitatis passu pergatis, exopto. (3) Nos ad sanctum Ioannem in eremo, si de membris quidem sit sermo, vigemus omnes, caput vero, reverendissimus noster, [ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. iam inde, ex quo a vindemiis pedem in

-- F119v --

tulit monasterio (intulit autem die 18. Decembris), fere semper hactenus arthriticis pedum manuumque doloribus teritur et quassatur, hypocausti et ut plurimum etiam grabati continuus custos, qui ubi Oenipontum, quod proxime futurum timemus, redierit, graviorem adhuc absque dubio valetudinis ruinam incurret.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic