Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

-- F119r --

(1) Dies 14tus est, cum reverendissimo domino praesuli vestro, [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... vestro] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. observandissimo patri nostro [ERROR: no reftable :] observandissimo ... nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. per epistulam significavi futurum, ut reverendissimus meus postridie epiphaniorum aurigas nostros ad oppidum Fiessense destinaret (frumenti causa, quod censum nomine quotannis inde tollere consuevimus) iisdemque duo vini dolia, rubentis et albicantis, traderet reverendissimo vestro in exiguum xenium deputata. (2) Quia vero epistulae illi meae responsionis adhuc nihil successit atque adeo, num ad metam destinatam pervenerit, subdubitare incipimus, placuit alteram emissariam subiungere, qua reverendae admodum pietati vestrae intimatum cupio, praedicta vasa vini proxime praeterlapsa dominica, quae dies erat Ianuarii nonus, Fiessenae appulisse ibidemque in aedibus officialis nostri domini Ioannis Spaiser ad custodiam deposita tantisper subsidere, dum ea per fidum aliquem famulitii vestri inde Caesaream usque devehantur. (3) Operae ergo pretium fecerit reverenda admodum pietas vestra, si adlaborarit, ut absque longiore mora e penu alieno eximantur ac cellam vestram Caesariensem subintrent. (4) Sicuti nam vina praeteriti autumni praestantia sunt et haec ipsa, quae mittuntur, de meliore nota esse confidimus, ita plus etiam periculi eisdem impendere potest, ne fors per pocillatores corrumpantur et baculo compunctionis vitientur. (5) Id quod brevissime admodum reverendae pietati suae suggerere meque obnixius commendare volui. Ex Stambs etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic