Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
303. Stephani an Kooperator Augustinus Haas in Mais
[Stams], 2. Oktober 1655
Stephani antwortet auf drei Schreiben von Pater Haas und bedankt sich für die
mitgeschickten Trauben. Der Spanbettmacher Valentinus wurde nur knapp vom Konvent
als Konverse angenommen. Stephani war auch gegen ihn, doch die Gunst des Abtes war
ausschlaggebend. Vor kurzem kam es zu einem Brand in Kematen, bei dem acht Häuser
vernichtet wurden. Besonders schwer traf es das Haus eines Bauern, der gerade am
Markt in Imst weilte.
(1) Tres una fidelia parietes dealbo,[ERROR: no reftable :] tres ... dealbo] Zum Sprichwort vgl. Noten zu ep. 124. dum ternis reverentiae vestrae epistulis, quas diebus abhinc non admodum multis accepi, unicam hanc repono. (2) Uvas binis vicibus transmissas rite semper obtinui, gratissimum fratribus obsonium. (3) Sed quod pro illis vicissim remitterem, nihil reperi credens habentibus omnia nihil deesse. (4) Clinopegum sive, ut vulgo vocitamus, scriniarium Valentinum, quem toties commendastis, aegre a conventu nostro ad ordinis tirocinium admissum esse non inficior, quamvis non eam ob causam, quasi de illius probitate aut bonis moribus diffideremus, sed ex generali illa ratione, qua semper putavimus entia conversorum sine necessitate non esse multiplicanda. (5) Et sane nisi praefatus Valentinus gratiam invenisset in oculis reverendissimi nostri[ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. (cuius placito patres conventuales sese difformes reddere verebantur) nae ille eadem, qua venerat, via ad vos repedasset. (6) De novis hoc unicum, quod proxime elapso festo sancti Michaelis [ERROR: no reftable :] sancti Michaelis] 29. September. circa noctis primordium sub horam scilicet octavam in Kemmathen exorto in cendio octo domus conflagrarunt, e quarum una locupletis cuiusdam rustici, qui eodem ipso die ad nundinas in Imbst profectus fuerat, nihil penitus salvari potuit, praeter uxorem et duos liberos, sed cum omni frumento, faeno et universa suppelectile, insuper undecim vaccae, quattuor porci, puerulus septennis et puella quadrimula misere perierunt, et prope aberat, ut totus pagus una cum templo in cineres abiisset. (7) Haec raptim et properanter, ut character demonstrat, ex domo mea et vestra.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |