Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Casus Conscientiae[ERROR: no reftable :] Casus Conscientiae] Vgl. ep. 27,3.
diu desideratos ac saepius petitos tandem transmitto missurus pridem, si vel
scriptor tamdiu non oscitasset, vel -- F15r -- bibliopegus maturius compegisset. (7)
Mercedem interim exspectant tam operarii, quam operis sollicitator. (8) Quodsi
reverentia vestra aliquando celerem manum nec invenustam conducere posset, quae
casus hosce per otium ex toto describeret uniformi charactere, pretium opere meo
iudicio vel maxime faceret. (9) Crastina volente Deo Brixinam contendam
praesentaturus fratres[ERROR: no reftable :] fratres] Gemeint sind hier die Brüder Augustinus
Haas, Abraham Roth und Bartholomäus Hol (vgl.
>Primisser cap. 42 § 13). ad ordinem
presbyteratus, quos vereor, ne vel repulsam vel certe despectum quempiam experiri
contingat, quamvis eos scienter ex praeviso et me praesente nihil eiusmodi subire
patiar, potius re infecta et non ordinatos reducturus. (10) Atque hisce valeat
reverentia vestra cum collegis suis atque in collectura non nimium desudet.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|