Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Decima iam hebdomas est, et siquid ultra, cum ischias infestare me coepit (molestissima sane corporis indispositio), qua etiamnum affligor pluribus iam remediis incassum adhibitis. (2) Ea licet de die tantum impedimenti non adferat, quin functionibus cum chori tum prioratus pro modulo meo valeam intendere, de nocte tamen omnem paene somnum mihi eripit, siquidem tota doloris vis tunc potissimum saevit, cum in plumis recubo, quo fit, ut plerumque post noctis concubium de lectulo surgens non minimam temporis partem per hypocaustum inambulando consumam. (3) Atque hic copendicus affectus in causa fuit, cur ad priores reverentiae vestrae mense Iulio mihi directas nil responderim; eram nam eo ipso die de praescripto medici phlebotomus, etsi nullo, vel certe nimis exiguo, valetudinis successu. (4) Fructus porro Athesinos recta quidem accepi, frui tamen iisdem non licuit, utpote quos negligentia portitoris corruperat in unam prope massam putidam solutos.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic