Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Hesterno vespere paulo a cena appulsus est ad nos, qui hasce refert Halensis vietor, cuius propositum atque desiderium ardens postero die patribus venerabilis conventus exposui. (2) Qui haud magna deliberatione usi nullum pro supplicante suffragium tulere, sed in unam omnes negativam abierunt, tum quod opificium illius tale non sit, quod monasterio magno esse emolumento possit, faciliusque sustentetur vietor laicus (quem moderato stipendio annuo et super mensam hordeo et olere contentum esse oportet) quam conversus quispiam inter conventuales; (3) tum etiam quod omnis omnino litteraturae expers nec apicem

-- F116v --

legere sciat aut scribere, id quod in fratribus laicis magno solere esse defectui, dudum comperimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic