Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(3) Nos in coetu nostro domestico (laus Deo) valemus omnes, caput vero illius,
reverendissimus dominus abbas,[ERROR: no reftable :] reverendissimus abbas] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. languore praevalido aliquot septimanas
decubuit, cui si medici tam gnaviter non adstitissent, nescio quo statu res
monasterii modo consisterent. (4) Causam morbi, saltem occasionalem (sub rosa et
fraterna confidentia) fuisse divinarem immoderatum vinum et praefervidam choleram,
quibus semet obruit festo sanctorum innocentium, ubi postquam toto tempore
pomeridiano cum hospitibus potitasset et insuper in cena tres patres conventus ad
mensam convivas habuisset, adulta iam nocte et fere sub mediam 12am nescio qua mala
fortuna improvida patris Wilhelmi[ERROR: no reftable :] patris Wilhelmi] Gemeint ist Pater Wilhelm Wenzel
(vgl. Album Stamsense Nr.
455). garrulitas mentionem iniecit de quercedulis seu muribus
nostris Alpinis, quod scilicet nullum eorum amplius in horto habeamus, quo audito
reverendissimus iam bene potus subito ita -- F116r -- excanduit et in tales iracundiae
motus prorupit, quales antehac nemo quisquam in illo vidisse testabatur. (5) Unde
verosimiliter ea bilis exaestuans per artus sese diffudit ac maxime officinam
stomachi occupavit, ex quo factum, ut statim postera vel tertia die omnem cibum
nausearit et per integros fere decem dies vel ultra de omnibus esculentis nec unius
quidem nucis magnitudine quidquam sumpserit, cum interim vino etiam inflammante
absynthite non abstineret, quo demum febrim accersivit. (6) Sed benedictus sit Deus,
qui eidem et cibi appetentiam et vires membrorum utcumque restituit. (7) Perendie
iterum Oenipontum est reversus. Utinam deinceps sapiat semel ictus piscator!
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|