Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Ob rumorem,[ERROR: no reftable :] rumorem] Vgl. Primisser cap. 42 § 40 Anni MDCLV exordium quin praesuli nostro vitae terminum afferret, parum abfuit, simul membrorum omnium arthritide simulque ardente intus febri et ciborum nausea concruciato. Revaluit tamen et Kalendis Februariis Stamsium suum revisit. quem de reverendissimo nostro [ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. percepistis, erat sane, cur anxii essetis, siquidem is non perfunctorie aeger fuit, sed taliter, ut plane inter sacrum et saxum [ERROR: no reftable :] inter ... saxum] Das Sprichwort (etwa: zwischen Tür und Angel) geht auf Plautus zurück (Capt. 617 Nunc ego omnino occidi, nunc ego inter sacrum et saxum sto, nec quid faciam scio), vgl. Otto 1890, 305. eius sospitas fluctuaret. (5) Neque nam ab extimis tantum partibus et articulis, uti fere antehac per arthritidem, sed circum ipsa vitalia gravi infirmitate laboraverat agitatus incensione febrili et omni prorsus ciborum appetentia exutus. (6) Deo tamen per medicos operante revaluit tandem, postquam tres prope hebdomades decubuit, atque in pervigilio Virginis purificatae [ERROR: no reftable :] Virginis purificatae] 2. Februar. ad nos revisit, quibuscum et Bacchanalia exegit, quamquam sat morosus et ad obvia quaeque impatiens. (7) Viribus est non admodum adhuc firmis et habet omnino, quod Oeniponti (quo infra quatriduum rursus concedet) vigilanter sibi attendat. (8) De hac reverendissimi indispositione pater Augustinus[ERROR: no reftable :] pater Augustinus] Gemeint ist Pater Augustinus Haas. a domino

-- F115v --

Georgio Prugger certificari petiit. (9) At vero longe satius informationem istam a me flagitasset, siquidem litterae ipsius recta ad manus abbatis aegri pervenerunt, quas idem ita interpretatus est, tamquam si mors sua patri Augustino et aliis in voto ac desiderio esset.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic