Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Tandem datum est videre iterum manum reverentiae vestrae, a qua nullum apicem
recepi, ex quo Franciscum ab Egen aliquot septimanas hospitio nostro usum ad sua
remisimus.[ERROR: no reftable :]
Franciscum ... remisimus] Vgl. ep. 285. (2) Fateor
pulsatum me aliquoties cogitationibus admirabundis super tam diutina taciturnitate
vestra, quando pro epistulis transportandis optimam occasionem offerunt aurigae
nostri. (3) Ego vero, qui per Dei gratiam inoffensis pedibus et manibus sum, cur
similiter nihil scripserim, causa est, quod antiquum meum solemne etiamnum teneam,
quo respondere semper malui provocatus quam alios lacessere.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|