Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Oblata usus occasione submittere admodum reverendae dominationi vestrae per harum latricem volui brevem eorum syllabum, quos perpetuo psalterio magnae Virginis per annum circiter adscripsi adiunctis aliquot schedis horariis, quae cum oratoribus suis morte extinctis una expirarunt, ut et illi generali militum Marianorum albo inseri possent et

-- F115r --

hi consuetis defunctorum suffragiis non defraudarentur. (2) Cuperem sane quam maxime huius devotionis pomeria dilatare et, si per me staret, integras hominum centurias in hos sanctos trahere casses. (3) Atque hoc unum et totum est scriptionis meae argumentum. (4) Cui aliud non addo, quam quod iuxta salutem et fraterna mea obsequia admodum reverendae dominationi vestrae in preces et sacrificia ut fratri me obnixius commendem. (5) Raptim in domenica quinquagesimae anno 1655.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic