Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quid causae impulerit ancillam nostram Brigittam, ut iteratis vicibus aditum tentaret ad reverendissimam pietatem vestram audientiam expetens, octiduo abhinc commissionem iniunctam exsecutus percepi. (2) Duo scilicet erant, quae in reverendissimae pietatis suae gratiosas aures demittere sine interprete cupiebat; (3) alterum, quod tacta religione conscientiae

-- F114v --

existimaret detegendas tandem esse multas infidelitates, quas a familiae praefecta (quam heiserin vocitamus, intelligo) hactenus in fraudem ac damnum monasterii saepenumero committi vidisset, seriatim ab archiscriba nostro ipsa dictante adnotatas ac reverendissimae pietati vestrae ad nos reversurae consignandas. (4) Alterum, quod cum proxime ad sancti Blasii[ERROR: no reftable :] sancti Blasii] 3. Februar. famulitio nostro excedere cogatur, demississime hanc unicam gratiam a reverendissima pietate vestra exoratam velit, ut ne ipso etiam nostro territorio exturbetur (quemadmodum ancillarum praefecta aliique eius malevoli desiderant ac votis gestiunt), id quod haud difficile a reverendissima pietate vestra obtenturam confido, utpote quae in Stambsensi solo nata sit et educata, cuius parens cognatus olim fuerit domino abbati nostro Melchiori,[ERROR: no reftable :] abbati Melchiori] Gemeint ist Abt Melchior Jäger (vgl. Album Stamsense Nr. 366). mater vero germana sit soror Matthaei Raspichler subditi nostri in Haunold. (5) Neque metuendum (quod per calumniam famulitio praefecta eidem opprobrare perhibetur), ne a monasterii servitio soluta et sua deinceps quadra vivens occasionem in libertate captet nocturnis temporibus cum leonibus procandi. (6) Abesse etenim hoc periculum ipse ego fidem meam interponere et vadimonium praestare ausim, siquidem illa nec nubendi propositum habet et ultro iam oblata matrimonia constanter repudiavit ac sola fere inter ancillas nostras hactenus fuit, quae procorum accessum de noctibus impedierit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic