Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Abusiacum, quod vulgus Füessenam nuncupat, aurigas meos pro sustollendis censibus
frumentariis missurus committere nolui, quin una occasionem captarem reverendissimae
pietati et amplissimae dominationi vestrae exiguam strenam ac tenue quoddam
apophoretum transmittendi, id quod aliud non est, quam duo nostratis vini doliola,
rubentis et albicantis, e melioribus (nisi sensus me fallunt), quae alma tellus
nostra praeterito autumno e vite protuberavit. (2) Boni consulet, spero,
reverendissima pietas vestra levidense xenium meum dictasque vini amphoras per
aliquem suorum ex -- F129v -- Füessen abduci curabit. (3) Pecunias pro ultimis rationibus
fratres meos, Georgium et Fortunatum,[ERROR: no reftable :] fratres ... Fortunatum] Gemeint sind die Brüder
Georg Nussbaumer und Fortunatus Clementi, die in Ingolstadt studiert
haben. concernentibus eadem hac opera submisissem, si
schedas computationum modo in monasterio ad manus habuissem Oeniponte relictas. (4)
Non deero tamen, quin brevi admodum subsequantur. (5) Atque hisce reverendissimae
pietati vestrae me filialiter commendans omnem eidem prosperitatem ex animo precor
ac voveo. (6) Dedi non ex pluteo, sed e grabato, cui ultimus veteris anni
agonizantis dies me affixit, 2. Ianuarii anno 1655.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|