Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Duo patres nostri, qui nuper divinam virginem in Waldrast salutarunt, [ERROR: no reftable :] Duo ... salutarunt] Vgl. ep. 22,5. in reditu suo asceterium vestrum declinarunt, non quod optime prius habiti non fuerint, sed quia (ut ego credo) primo suo appulsu tam importuni extiterunt, ut reduces iteratam moliri ad vos diversionem non sint ausi. (5) Ego certe, ubi sors Oenipontum revisendi obtigerit, quin hospitium idem sim tentaturus aut saltem reverendam pietatem vestram

-- F14v --

cominus salutaturus intermittere vix potero. (6) Pro modica et tenui tractatione, quam reverendae suae pietati ac duobus religiosis sociis exhibuimus, prorsus non est, cur gratias tam profusas agat; exiguum nam fuit, quidquid praestitimus, ab affectu tamen, ut spero, integerrimo profectum. (7) Cantiunculas aliaque litteris suis nuper inclusa iis tradidi, quibus fuerant destinata. (8) Haec raptim. Interea reverenda pietas vestra me meosque in precibus et sacrificiis suis sibi commendatos velit seque lectione Bonaventurae sermonum insigniter pascat.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic