Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Officio scribendi, quo prior ego defungi debueram, praevenit me reverenda pietas vestra, cuius humanissimae litterae 19. Augusti ad manus mihi sunt contraditae, quibus has perbreves repono. (2) Revelationes beatae Gertrudis [ERROR: no reftable :] revelationes ... Gertrudis] Gertrud von Helfta, genannt die Große, gilt als die bedeutendste deutsche Mystikerin des 13. Jhs. Zu ihren Werken zählen „Legatus divini amoris“ und „Exercitia spiritualia“, vgl. Quenardel 2004. iam pridem per ratificem nostrum Nicolaum salvas recepi, quas postero mox tertiove die ad mensam legi coeptas, ego cum magna sane oblectatione non ignavus auscultator excipio. (3) Transmissa precationum exemplaria, tamquam munus optatissimum gratanter accepto, quae inter personas devotas a confessionali mihi cognitas brevi spero distrahenda, ea interim vivens fiducia erga reverendam pietatem vestram, ut si hunc precationum sacrarum fasciculum multiplicato fructu et faenore spiritali in animas Deum timentes totum distribuero, adhuc paucos nummos e tam sancto gazophylacio mihi suppeditandos non dubitem.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic