Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Ad diu desideratas admodum reverendae dominationis vestrae litteras, quas 19.
currentis accepi, responsum tardare nolens eiusdem diei crepusculo haec pauca
repono. (2) Libros, quos ego pro conventu ac mea potissimum cupiditate conduxi,
parum interest nondum esse submissos, quin etiam paeniteret forsitan accepisse
petitos, siquidem nuper in Halensibus nundinis constitutus apud nobilem et eximium
dominum Eliam Staudacher longe aliam constitutionem operum Augustini Barbosae
[ERROR: no reftable :] Augustini
Barbosae] Vgl. Noten zu ep. 284. reperi, quam hactenus
in comperto habebam, ex quibus alium tomum transmitti mihi de praesenti non cupio,
quam qui est de officio et potestate episcopi. (3) Quos vero reverendissimus dominus
abbas[ERROR: no reftable :]
reverendissimus ... abbas] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. philosophos pro reverendo patre lectore pridem
comparatos voluit, dolet sane idem pater professor nondum acceptos, qui docendo
cursui suo -- F113r -- iam inde a 23io Septembris die auspicia fecit et libris suo
instituto tam necessariis etiamnum destituitur. (4) Reverendi patris Poncii
[ERROR: no reftable :] patris
Poncii] Gemeint ist Poncius, Johannes: Integer Philosophiae Cursus,
Paris 1649. pro nunc quidem solus cursus philosophicus
desideratur, si vero absque tomo theologiae adiuncto haberi non possit, mittatur
uterque nec de pretio admodum reverenda dominatio vestra quidquam angatur. (5)
Mastrium,[ERROR: no reftable :]
Mastrium] Gemeint ist das (in der Ausgabe von 1727) achtbändige Werk des
Bartolomeo Mastri Philosophiae Ad Mentem Scoti Cursus
Integer. qui apud Scotistas praecipue notae ac famae
habetur, male est nec Monachii reperiri nec ad Salisburgum. (6) Qui dum alibi
indagetur, bene interim venerint cum Pontio Oviedus[ERROR: no reftable :] Oviedus] Gemeint ist Francisco de
Oviedo, der mit zahlreichen philosophischen Werken hervorgetreten
ist. et Arriaga.[ERROR: no reftable :] Arriaga] Gemeint ist Roderigo de Arriaga
(1592-1667), ein Jesuit, dessen Cursus philosophicus 1632 in Antwerpen
erschien. (7) Atque hisce admodum reverendam et
clarissimam dominationem vestram amice salutans maneo eidem tota affectuose
addictus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|