Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Ad diu desideratas admodum reverendae dominationis vestrae litteras, quas 19. currentis accepi, responsum tardare nolens eiusdem diei crepusculo haec pauca repono. (2) Libros, quos ego pro conventu ac mea potissimum cupiditate conduxi, parum interest nondum esse submissos, quin etiam paeniteret forsitan accepisse petitos, siquidem nuper in Halensibus nundinis constitutus apud nobilem et eximium dominum Eliam Staudacher longe aliam constitutionem operum Augustini Barbosae [ERROR: no reftable :] Augustini Barbosae] Vgl. Noten zu ep. 284. reperi, quam hactenus in comperto habebam, ex quibus alium tomum transmitti mihi de praesenti non cupio, quam qui est de officio et potestate episcopi. (3) Quos vero reverendissimus dominus abbas[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... abbas] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. philosophos pro reverendo patre lectore pridem comparatos voluit, dolet sane idem pater professor nondum acceptos, qui docendo cursui suo

-- F113r --

iam inde a 23io Septembris die auspicia fecit et libris suo instituto tam necessariis etiamnum destituitur. (4) Reverendi patris Poncii [ERROR: no reftable :] patris Poncii] Gemeint ist Poncius, Johannes: Integer Philosophiae Cursus, Paris 1649. pro nunc quidem solus cursus philosophicus desideratur, si vero absque tomo theologiae adiuncto haberi non possit, mittatur uterque nec de pretio admodum reverenda dominatio vestra quidquam angatur. (5) Mastrium,[ERROR: no reftable :] Mastrium] Gemeint ist das (in der Ausgabe von 1727) achtbändige Werk des Bartolomeo Mastri Philosophiae Ad Mentem Scoti Cursus Integer. qui apud Scotistas praecipue notae ac famae habetur, male est nec Monachii reperiri nec ad Salisburgum. (6) Qui dum alibi indagetur, bene interim venerint cum Pontio Oviedus[ERROR: no reftable :] Oviedus] Gemeint ist Francisco de Oviedo, der mit zahlreichen philosophischen Werken hervorgetreten ist. et Arriaga.[ERROR: no reftable :] Arriaga] Gemeint ist Roderigo de Arriaga (1592-1667), ein Jesuit, dessen Cursus philosophicus 1632 in Antwerpen erschien. (7) Atque hisce admodum reverendam et clarissimam dominationem vestram amice salutans maneo eidem tota affectuose addictus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic