Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Franciscus ab Egen stitit se domi nostrae ipso pervigilio beatissimae Virginis natae,[ERROR: no reftable :] Virginis natae] 8. September. qui si antehac per litteras, quibus aliquoties pro habitu religionis supplicem nobis se fecit, ea notificasset, quae modo viva voce in aures nostras demisit, futurum numquam fuerat, ut eius praesentiam flagitaremus. (4) Neque nam uno tantum sinistro pede, sed et capite atque oculis claudicat. (5) Vidimus eum, cum noctu lumen mensae inferretur, paulo post tergere identidem oculos, nictare ac neminem libere aspicere, fatentem ultro, quod ad lucernam vix quidquam legere possit, uti nec de die scripturam vel modice distantem discernere. (6) Fuit etiam, ut cum post octiduum adventus sui ex fasciculo ordinis nostri, quem ei pro fallendo otio commodaveram, lectionem per horam circiter continuasset, mox capitis dolorem contraxerit, ut et lectionem abrumpere et in campum mitigandae vertigini exire cogeretur. (7) Causam debilitatis huius cephalicae refert in lapsum tegulae e tecto quondam sibi puero in caput impactae. (8) Praeterea cum in choro et psalmodia nostra nil frequentius quam veniae seu prostrationes, subdubitare coepi, an non pes ipsius claudus in genuflexionibus forte difficultati aut impedimento esset, et volens in rem praesentem venire, eundem coram patribus congregatis flectere iussi, tum ille fateri se non nisi uno poplite terrae niti posse, altero genu ob contractionem humum non attingente. (9) Demum etiam candide edixit usque adeo se genimini vitis liberius potitando insuevisse, ut actum putet de contraria assuetudine inducenda. (10) Sane vix hominem umquam vidi, qui studiosius suos defectus tegeret, quam iste suos propalarit, ut non immerito palpare potius quam conicere liceat, bonum iuvenem non quod veraci desiderio religionis nostrae teneretur, sed ut morem gereret domino parenti, ad nos esse profectum. (11) Remittimus ergo ineptum militem, cui nec velle adiacet nec perficere bonum datur.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic