Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Ceterum circa reliquos libros, de quibus nuper sermo inter nos erat, mutavi propositum nec illorum quemquam pro me conduci cupio, si quidem res adhuc integra et illi non iam propediem sint in via. (5) Pergratum vero mihi fecerit admodum reverenda et clarissima dominatio vestra, si illorum vice et loco comparaverit mihi tres tomos (in subiecta schedula notatos) Augustini Barbosae, [ERROR: no reftable :] Augustini Barbosae] Augustinus Barbosa (1590-1649) war ein äußerst fruchtbarer Schriftstsller, v.a. im Kirchenrecht. e cuius celeberrimi auctoris tot editis operibus nullum adhuc bibliotheca nostra vidit praeter duos tomos collectaneorum in quinque libros decretalium, quod quidem opus adeo mihi sapit et placet, ut pluris faciam, quam decem Andreas Vallenses.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic