Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Praetermissis pluribus, quae alioqui ad tuas nuperas reponere cogitaveram, nisi
stylus mihi inversus fuisset, unum hoc vobis significare iubeor constitutum esse
reverendissimo nostro,[ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. ut dies Caniculae seu ferias vacationum hoc
anno non Caesareae, ubi accepti non estis, neque in aliis locis Ingolstadio
conterminis, sed in monasterio nostro et vestrae professionis domo traducatis. (2)
An in Bavariam postliminio remittendi sitis, mihi de mente reverendissimi adhuc
liquido non constat. (3) Si tamen coniecturam meam petatis, sine ambagibus et absque
palliatione dico eam me in reverendissimo nostro propensionem advertisse, quam nisi
superi immutent, vos Anglipolim non sitis amplius visuri. (4) Quare rebus et
circumstantiis omnibus ponderatis consuluerim ego, ut non modo de competenti viatico
viaeque ductore vobis in tempore provideatis, verum etiam sarcinulas vestras et
manipulos manuscriptorum vobiscum reportetis. (5) Cum nam pleraque vestimentorum
vestrorum, ut saepe retulistis, -- F111r -- attrita sint aut penitus lacera, centones
autem domum reduci non cupiam, credo tabellarium, quem assumetis, ferendis oneribus
non fore nimium praegravandum. (6) Porro ut me de commodis vestris sollicitum esse
non dubitetis, suadeo, ut vos itineri quam celerrime accingatis, quo ad proximas
ferias quattuor temporum (quod a reverendissimo impetrare contendam) Brixinam pro
sacris ordinibus mitti valeatis. (7) Nec est, quod propterea frater Fortunatus
[ERROR: no reftable :] frater
Fortunatus] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. de
complemento suae philosophiae desperet, iam enim domi nostrae habemus professorem
conductum,[ERROR: no reftable :]
professorem conductum] Vgl. ep. 280. qui intra tres
circiter septimanas praelectionibus suis initium est positurus. (8) Valete in Domino
ac rerum vestrarum optime, quam potestis, satagite. Raptim etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|