Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Praetermissis pluribus, quae alioqui ad tuas nuperas reponere cogitaveram, nisi stylus mihi inversus fuisset, unum hoc vobis significare iubeor constitutum esse reverendissimo nostro,[ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. ut dies Caniculae seu ferias vacationum hoc anno non Caesareae, ubi accepti non estis, neque in aliis locis Ingolstadio conterminis, sed in monasterio nostro et vestrae professionis domo traducatis. (2) An in Bavariam postliminio remittendi sitis, mihi de mente reverendissimi adhuc liquido non constat. (3) Si tamen coniecturam meam petatis, sine ambagibus et absque palliatione dico eam me in reverendissimo nostro propensionem advertisse, quam nisi superi immutent, vos Anglipolim non sitis amplius visuri. (4) Quare rebus et circumstantiis omnibus ponderatis consuluerim ego, ut non modo de competenti viatico viaeque ductore vobis in tempore provideatis, verum etiam sarcinulas vestras et manipulos manuscriptorum vobiscum reportetis. (5) Cum nam pleraque vestimentorum vestrorum, ut saepe retulistis,

-- F111r --

attrita sint aut penitus lacera, centones autem domum reduci non cupiam, credo tabellarium, quem assumetis, ferendis oneribus non fore nimium praegravandum. (6) Porro ut me de commodis vestris sollicitum esse non dubitetis, suadeo, ut vos itineri quam celerrime accingatis, quo ad proximas ferias quattuor temporum (quod a reverendissimo impetrare contendam) Brixinam pro sacris ordinibus mitti valeatis. (7) Nec est, quod propterea frater Fortunatus [ERROR: no reftable :] frater Fortunatus] Gemeint ist Bruder Fortunatus Clementi. de complemento suae philosophiae desperet, iam enim domi nostrae habemus professorem conductum,[ERROR: no reftable :] professorem conductum] Vgl. ep. 280. qui intra tres circiter septimanas praelectionibus suis initium est positurus. (8) Valete in Domino ac rerum vestrarum optime, quam potestis, satagite. Raptim etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic