Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Deinde quae reverendissimo domino abbati de Caesarea[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Caesarea]
Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. ut
insinuem, iniunguntur, ea propediem hesterna posta iam perscripsi,
[ERROR: no reftable :] iam
perscripsi] Ep. 281. -- F110v -- significans eidem
reverendissimam pietatem vestram hoc temporis in diversorio acidularum constitutam
et quidem arthriticis compedibus grabato affixam inopinato nuntio de tam celeriter
coëundo haud dubie non parum turbandam, eo vel maxime, quod a reverendissimo domino
abbate Tennebacensi nuper inaudiisset coetum capitularem Germanicae congregationis
ab illustrissimo domino generali[ERROR: no reftable :] illustrissimo ... generali] Gemeint ist Generalabt
Claude Vaussin. mense primum Octobri fore convocandum.
(5) Praeterea cum reverendissimus dominus Caesariensis mandatum reverendissimi et
illustrissimi domini generalis tam sero emanatum iam legerit (forsitan etiam
proprium acceperit) atque ipsemet arctitudinem termini multum demiretur, existimem
ego eundem vigilationi suae subiectis dominis coabbatibus illud, ob morae periculum,
pro munere suo iam communicasse. (6) Et si ulterius tenue iudicium meum liceat
aperire, eius omnino sum opinionis, cum in originalibus illustrissimi domini
generalis reverendissimae pietati vestrae nihil demandetur de facienda dominis
praesulibus insinuatione ac proximo huic conventui ipse generalis praesidere
intendat, fuisse, ut similes in authentica forma citatoriae ad alios quoque
congregationis antistites, ut minus provinciales ab ipso iam sint directae. (7)
Postposita tamen hac mea (insipienti forsitan) coniectura apparabo ad proximam
postam, quidquid exarare sum iussus. (8) Interim Deus ter optimus, qui tam clementem
hodie eclypseos decursum[ERROR: no reftable :] eclypseos decursum] Im Vorfeld der Sonnenfinsternis
kam es zu einem regelrechten Ansturm der Gläubigen zur Beichte (vgl. ep.
280). largitus est, reverendissimam pietatem vestram
festine ad sospitatem erigat et viribus imminenti tam arduo negotio idoneis
instaurare dignetur.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|