Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Paulo quam prandium hodie adirem, consignatum est mihi cum fasciculo cartaceo
memoriale reverendissimae pietatis vestrae, cuius puncta singula etsi bene capio,
exsequendi tamen facultatem non in omnibus invenio. (2) Quod nam copias citatoriarum
ad capitulum ista adhuc septimana ad dominos provinciales emittere iubeor, nescio
qua id via aut medio praestare valeam, cum ad loca in imperio sita per postam
exportari nihil possit, nisi solo die Martis, quem hac hebdomade iam praeteritum
revocare nequimus. (3) Curabo igitur, ut (quod iudex mihi noster scribit) saltem
ante profestum sancti Bernardi[ERROR: no reftable :] sancti Bernardi] 20. August. ad
expeditionem parata sint omnia, hoc est tam convocatorii transsumpta, quam epistulae
missivae vicariis provinciarum destinandae.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|