Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Paulo quam prandium hodie adirem, consignatum est mihi cum fasciculo cartaceo memoriale reverendissimae pietatis vestrae, cuius puncta singula etsi bene capio, exsequendi tamen facultatem non in omnibus invenio. (2) Quod nam copias citatoriarum ad capitulum ista adhuc septimana ad dominos provinciales emittere iubeor, nescio qua id via aut medio praestare valeam, cum ad loca in imperio sita per postam exportari nihil possit, nisi solo die Martis, quem hac hebdomade iam praeteritum revocare nequimus. (3) Curabo igitur, ut (quod iudex mihi noster scribit) saltem ante profestum sancti Bernardi[ERROR: no reftable :] sancti Bernardi] 20. August. ad expeditionem parata sint omnia, hoc est tam convocatorii transsumpta, quam epistulae missivae vicariis provinciarum destinandae.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic