Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Alteras iam litteras reverentia vestra ad me direxit, sed prioribus a me responsum non est, quod eo ipso die allatae essent, quo phlebotomia ob corporis indispositionem uti debueram. (2) Grates habeo reverentiae vestrae tam pro oblato nuper caseo, quam pro frugibus modo recens transmissis; quamquam nam ego casei amicus non sum, tamen non desunt, qui eundem prope inter cupedias habeant. (3) Quaeso, reverentia vestra excuset me apud patrem Ioannem, quod ad binas ipsius epistulas necdum responsi aliquid rescribam, praestitissem id profecto libentissime, sed aliis negotiolis praepeditus temporis angustia laboravi; proxima tamen occasione, ne me sui immemorem existimet, et litteras ad ipsum dirigam et, quod ille magis habet in votis, descriptos Conscientiae Casus certo certius transmittam. (4) Interim reverentia vestra ipsi et cumprimis domino parocho amicam meo nomine salutem impertiat, quibus omnibus vindemiam pinguem et uberem exopto.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic