Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Tandem aliquando beneficio Umbhusano provisum est de vicario et ovibus de pastore. (2) Is est reverendus dominus Nicolaus Sulzenbacher, bonae conversationis et non vulgaris litteraturae sacerdos, hactenus per annos aliquot Oeniponte apud dominum decanum Capellani officio functus, nunc vero pro cura vacantis ecclesiae in Umbhausen a reverendissimo domino suffraganeo Brixinensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Brixinensi] Gemeint ist der Brixner Weihbischof Jesse Perkhofer. approbatus ac sine difficultate admissus. (3) Migrabit ad ovile sibi concreditum proximis his diebus. (4) Quem quia comitem metuimus habiturum decanum Flaurlingensem, hasce ad reverentiam vestram per proprium dirigere iussus sum admonendus, eam ne casu dato quidquam monasterio nostro et iuribus eius

-- F109v --

praeiudiciale a dicto domino decano fieri vel attentari patiatur. (5) Quem in finem consultum fuerit reverentiam vestram ab harum receptione claves tam aedium canonicarum, quam ipsius ecclesiae penes se servare, ne alicui clandestino actui practicando ianua pandatur. (6) Quodsi praenominatus decanus aliud non intenderet, quam novum curionem simpliciter quoad curam spiritualem animarum instituere, refragari nihil possemus, siquidem ista nemine abnuente ad episcopum spectat. (7) Ceterum ubi profectionem et transitam eiusdem decani explorare potuero, confestim iudicem nostrum submittam, qui nomine reverendissimi nostri [ERROR: no reftable :] reverendissimi nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. praefatum dominum Sulzenbacher quoad temporalia iuri advocatiae connexa instituat et contra omnes actus adversos protestetur. (8) Interim reverentia vestra valeat et re bene gesta et composita ad caulam suam remeare festinet. Raptim ex Stambs, 4. Iulii post meridiem.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic