Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(6) Quod impraesentiarum a te deposco, illud est, ut ocius certiorem me reddas de cursu studiorum vestrorum, quibus scilicet in lectionibus uterque versemini, prope an procul a fine philosophiae distetis, quid etiam aut quantum in theologicis hactenus comportaris. (7) Erit, cum tibi huius petiti mei ratio constabit. (8) Fratri Candido Caesariensi[ERROR: no reftable :] fratri Caesariensi] Gemeint ist der Kaisheimer Bruder Candidus List. salutem meam denuntietis velim significando eidem me ante duos plus minus menses authenticam attestationem natalium ipsius ab Oenipontano magistratu signatam Caesaream misisse nec dubitare, quin ex eius cogitatione aetatem modo resciat suam, cuius telam ordiri caeperit anno 1632 mense Augusto. (9) Scire etiam luberet, quid modo sit in convictorio vestro status regiminis, an adhuc penes fratrem Nivardum Firstenfeldensem sit dictatura, an vero (quod pridem futurum inaudii) patrum aliquis Caesariensium vobis praesideat.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic