Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quas reverenda pietas vestra iam alteram vicem a me requirit Meditationes Germanico idiomate olim a se compilatas, pridem transmissurus fueram, siquid earum domi nostrae reperire fuisset. (2) Verum nec apud patrem nostrum Edmundum [ERROR: no reftable :] patrem ... Edmundum] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. nec penes fratrem Antonium[ERROR: no reftable :] Antonium] Es ist unklar, welcher Anton hier gemeint ist: Senner oder Manz; beide etwas zu jung. earundem vestigium extat. (3) Ille quidem vidisse atque etiam inducta theca rubea compegisse testatur, hic vero ad triduum pro lectione sibi quondam commodatas [ERROR: no reftable :] inter quondam et commodatas in rasura ac. ultro fatetur, ambo autem reverendae pietati vestrae fideliter restitutas asseverant. (4) Ex abundanti scrutatus quoque sum cistam, in qua antehac reverendae pietati vestrae acta congregationis asservabantur hodieque adhuc reclusa manent et excussis cartaceis fascibus dictas Meditationes perquisivi, sed frustra.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic