Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quas reverenda pietas vestra iam alteram vicem a me requirit Meditationes
Germanico idiomate olim a se compilatas, pridem transmissurus fueram, siquid earum
domi nostrae reperire fuisset. (2) Verum nec apud patrem nostrum Edmundum
[ERROR: no reftable :] patrem ...
Edmundum] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. nec penes
fratrem Antonium[ERROR: no reftable :] Antonium] Es ist unklar, welcher Anton hier gemeint
ist: Senner oder Manz; beide etwas zu jung. earundem
vestigium extat. (3) Ille quidem vidisse atque etiam inducta theca rubea compegisse
testatur, hic vero ad triduum pro lectione sibi quondam commodatas
[ERROR: no reftable :] inter quondam
et commodatas in rasura ac. ultro fatetur, ambo autem
reverendae pietati vestrae fideliter restitutas asseverant. (4) Ex abundanti
scrutatus quoque sum cistam, in qua antehac reverendae pietati vestrae acta
congregationis asservabantur hodieque adhuc reclusa manent et excussis cartaceis
fascibus dictas Meditationes perquisivi, sed frustra.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|