Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Quo ritu, quibus solemniis tantum hospitem in nostris monasteriis excipi
oporteat, optime, reor, instruere poterit reverendissima pietas vestra, quippe cuius
domui Salemitanae iam olim haec salus facta est, ut Cisterciensis archimandrita et
superior ordinis generalis (Nicolaus Boucherat) ad eam diverteret. (7) Illud
cumprimis rogatam velim reverendissimam pietatem vestram, ut in huius illustrissimi
praesulis ad Salem appulsu dextre explorare studeat meque quamprimum reddere
certiorem, num is in proposito habeat universa nostrarum quattuor provinciarum
asceteria singulatim obire, an vero ad certum aliquem locum reverendissimos
congregationis patres pro capitulo convocare, quod quidem meo iudicio magis faceret
tum ad sublevamen reverendissimi domini generalis, tum ad efficacius consulendum
communibus nostris perplexitatibus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|